1ama itaque Dominum Deum tuum
et observa praecepta eius et caerimonias
iudicia atque mandata omni tempore
2cognoscite hodie quae ignorant filii vestri
qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri
magnalia eius et robustam manum extentumque brachium
3signa et opera quae fecit in medio Aegypti
Pharaoni regi et universae terrae eius
4omnique exercitui Aegyptiorum et equis ac curribus
quomodo operuerint eos aquae Rubri maris
cum vos persequerentur
et deleverit eos Dominus usque in praesentem diem
5vobisque quae fecerit in solitudine
donec veniretis ad hunc locum
6et Dathan atque Abiram filiis Heliab qui fuit filius Ruben
quos aperto ore suo terra absorbuit
cum domibus et tabernaculis et universa substantia eorum quam habebant
in medio Israhelis
7oculi vestri viderunt omnia opera Domini magna quae fecit
8ut custodiatis universa mandata illius
quae ego hodie praecipio vobis
et possitis introire et possidere terram ad quam ingredimini
9multoque in ea vivatis tempore
quam sub iuramento pollicitus est Dominus patribus vestris et semini
eorum
lacte et melle manantem
10terra enim ad quam ingredieris possidendam
non est sicut terra Aegypti de qua existi
ubi iacto semine in hortorum morem aquae ducuntur inriguae
11sed montuosa est et campestris de caelo expectans pluvias
12quam Dominus Deus tuus semper invisit
et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem eius
13si ergo oboedieritis mandatis meis
quae hodie praecipio vobis
ut diligatis Dominum Deum vestrum et serviatis ei
in toto corde vestro et in tota anima vestra
14dabo pluviam terrae vestrae temporivam et serotinam
ut colligatis frumentum et vinum et oleum
15faenum ex agris ad pascenda iumenta
et ut ipsi comedatis ac saturemini
16cavete ne forte decipiatur cor vestrum et recedatis a Domino
serviatisque diis alienis et adoretis eos
17iratusque Dominus claudat caelum
et pluviae non descendant nec terra det germen suum
pereatisque velociter de terra optima quam Dominus daturus est vobis
18ponite haec verba mea in cordibus et in animis vestris
et suspendite ea pro signo in manibus
et inter vestros oculos conlocate
19docete filios vestros ut illa meditentur
quando sederis in domo tua et ambulaveris in via
et accubueris atque surrexeris
20scribes ea super postes et ianuas domus tuae
21ut multiplicentur dies tui et filiorum tuorum
in terra quam iuravit Dominus patribus tuis ut daret eis
quamdiu caelum inminet terrae
22si enim custodieritis mandata quae ego praecipio vobis et feceritis ea
ut diligatis Dominum Deum vestrum
et ambuletis in omnibus viis eius adherentes ei
23disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram
et possidebitis eas quae maiores et fortiores vobis sunt
24omnis locus quem calcaverit pes vester vester erit
a deserto et Libano a flumine magno Eufraten
usque ad mare occidentale erunt termini vestri
25nullus stabit contra vos
terrorem vestrum et formidinem dabit Dominus Deus vester
super omnem terram quam calcaturi estis
sicut locutus est vobis
26en propono in conspectu vestro hodie
benedictionem et maledictionem
27benedictionem si oboedieritis mandatis Domini Dei vestri
quae ego praecipio vobis
28maledictionem si non audieritis mandata Domini
Dei vestri
sed recesseritis de via quam ego nunc ostendo vobis
et ambulaveritis post deos alienos quos ignoratis
29cum introduxerit te Dominus Deus tuus
in terram ad quam pergis habitandam
pones benedictionem super montem Garizim
maledictionem super montem Hebal
30qui sunt trans Iordanem post viam quae vergit ad solis occubitum
in terra Chananei qui habitat in campestribus
contra Galgalam quae est iuxta vallem tendentem et intrantem procul
31vos enim transibitis Iordanem
ut possideatis terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis
et habeatis ac possideatis illam
32videte ergo ut impleatis caerimonias atque iudicia
quae ego hodie ponam in conspectu vestro