1haec ostendit mihi Dominus Deus
et ecce fictor lucustae in principio germinantium serotini imbris
et ecce serotinus post tonsorem regis
2et factum est cum consummasset comedere herbam terrae
et dixi Domine Deus propitius esto obsecro
quis suscitabit Iacob quia parvulus est
3misertus est Dominus super hoc non erit dixit Dominus
4haec ostendit mihi Dominus Deus
et ecce vocabat iudicium ad ignem Dominus Deus
et devoravit abyssum multam
et comedit simul partem
5et dixi Domine Deus quiesce obsecro
quis suscitabit Iacob quia parvulus est
6misertus est Dominus super hoc
sed et istud non erit dixit Dominus Deus
7haec ostendit mihi
et ecce Dominus stans super murum litum
et in manu eius trulla cementarii
8et dixit Dominus ad me quid tu vides Amos
et dixi trullam cementarii
et dixit Dominus
ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israhel
non adiciam ultra superinducere eum
9et demolientur excelsa idoli
et sanctificationes Israhel desolabuntur
et consurgam super domum Hieroboam in gladio
10et misit Amasias sacerdos Bethel ad Hieroboam regem Israhel dicens
rebellavit contra te Amos in medio domus Israhel
non poterit terra sustinere universos sermones eius
11haec enim dicit Amos in gladio morietur Hieroboam
et Israhel captivus migrabit de terra sua
12et dixit Amasias ad Amos qui vides gradere fuge in terram Iuda
et comede ibi panem et ibi prophetabis
13et in Bethel non adicies ultra ut prophetes
quia sanctificatio regis est et domus regni est
14et respondit Amos et dixit ad Amasiam
non sum propheta et non sum filius prophetae
sed armentarius ego sum vellicans sycomoros
15et tulit me Dominus cum sequerer gregem
et dixit ad me Dominus
vade propheta ad populum meum Israhel
16et nunc audi verbum Domini
tu dicis non prophetabis super Israhel
et non stillabis super domum idoli
17propter hoc haec dicit Dominus
uxor tua in civitate fornicabitur
et filii tui et filiae tuae in gladio cadent
et humus tua funiculo metietur et tu in terra polluta morieris
et Israhel captivus migrabit de terra sua