1eodem tempore Antiochus inhoneste revertebatur de Perside
2intraverat enim ea quae dicitur Persipolis
et temptavit expoliare templa et civitatem opprimere
sed multitudine ad arma concurrente in fugam versi sunt
et ita contigit ut Antiochus post fugam turpiter rediret
3et cum venisset circa Ecbatana
recognovit quae erga Nicanorem et Timotheum gesta sunt
4elatus autem ira
arbitrabatur se iniuriam illorum qui se fugaverant posse in Iudaeos retorquere
ideoque iussit agitari currum
sine intermissione agens iter
caelesti eum iudicio perurguente
quod ita superbe locutus est
venturum se Hierosolymam
et congeriem sepulchri Iudaeorum eam facturum
5sed qui universa conspicit Dominus Israhel
percussit eum insanabili et invisibili plaga
ut enim finivit hunc ipsum sermonem
adprehendit eum dolor dirus viscerum
et amara internorum tormenta
6et quidem satis iuste
quippe qui multis et novis cruciatibus aliorum torserat viscera
licet ille nullo modo a sua malitia cessaret
7super haec autem superbia repletus
ignem spirans animo in Iudaeos
et praecipiens adcelerare negotium
contigit illum impetu euntem de curru cadere
et gravi corporis conlisione membra vexare
8isque qui sibi videbatur etiam fluctibus maris
imperare
supra humanum modum superbia repletus
et montium altitudines in statera adpendere
nunc humiliatus ad terram in gestatorio portabatur
manifestam Dei virtutem in semet ipso contestans
9ita ut de corpore impii vermes scaturrirent
ac viventes in doloribus carnes eius effluerent
odore etiam illius et fetore exercitus gravaretur
10et qui paulo ante sidera caeli contingere se arbitrabatur
eum nemo poterat propter intolerantiam fetoris portare
11hinc igitur coepit ex gravi superbia deductus ad agnitionem sui venire
divina admonitus plaga
per momenta singula doloribus suis augmenta capientibus
12et cum nec ipse iam fetorem suum ferre posset
ita ait iustum est subditum esse Deo
et mortalem non paria Deo sentire
13orabat autem haec scelestus Dominum
a quo non esset misericordiam consecuturus
14et civitatem ad quam festinans veniebat
ut eam ad solum deduceret
et sepulchrum congestorum faceret
nunc optat liberam reddere
15et Iudaeos quos nec sepultura quidem se dignos habituros
sed avibus ac feris diripiendos traditurum
et cum parvulis exterminaturum dixerat
aequales nunc Atheniensibus facturum pollicetur
16templum etiam sanctum quod prius expoliaverat
optimis donis ornaturum
et sancta vasa multiplicaturum
et pertinentes ad sacrificia sumptus de reditibus suis praestaturum
17super haec et Iudaeum futurum
et omnem locum terrae perambulaturum
et praedicaturum Dei potestatem
18sed non cessantibus doloribus
supervenerat enim in eum iustum Dei iudicium
desperans scripsit ad Iudaeos in modum deprecationis epistulam haec
continentem
19optimis civibus Iudaeis plurimam salutem
et bene valere et esse felices
rex et princeps Antiochus
20si bene valetis et filii vestri et ex sententia vobis cuncta sunt
maximas agimus gratias
21et ego in infirmitate constitutus
vestri autem benigne memor
regressus de Persidis locis et infirmitate gravi
adprehensus
necessarium duxi pro communi utilitate curam habere
22non desperans memet ipsum
sed spem multam habeo effugiendi infirmitatem
23respiciens autem quod et pater
quibus temporibus in locis superioribus ducebat exercitum
ostendit qui post se susciperet principatum
24ut si quid contrarium accideret aut difficile nuntiaretur
scientes hii qui in regionibus erant cui esset rerum summa derelicta
non turbarentur
25ad haec considerans de proximo potentes quosque et vicinos
temporibus insidiantes et eventum expectantes
designavi filium meum Antiochum regem
quem saepe recurrens in superiora regna multis vestrum commendabam
et scripsi ad eum quae subiecta sunt
26orate itaque vos
et peto memores beneficiorum publice et privatim
ut unusquisque conservet fidem ad me et ad filium meum
27confido enim eum modeste et humane acturum
et sequentem propositum meum communem vobis fore
28igitur homicida et blasphemus pessime percussus
et ut ipse alios tractaverat
peregre in montibus miserabili obitu vita functus est
29transferebat autem corpus Philippus conlactaneus eius
qui metuens filium Antiochi
ad Ptolomeum Filometora in Aegyptum abiit