locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
dicite filiis Israhel haec sunt animalia quae comedere debetis
de cunctis animantibus terrae
omne quod habet divisam ungulam et ruminat in pecoribus comedetis
quicquid autem ruminat quidem et habet ungulam
sed non dividit eam sicut camelus et cetera
non comedetis illud et inter inmunda reputabitis
chyrogryllius qui ruminat ungulamque non dividit
inmundus est
lepus quoque nam et ipse ruminat sed ungulam non dividit
et sus qui cum ungulam dividat non ruminat
horum carnibus non vescemini nec cadavera contingetis
quia inmunda sunt vobis
haec sunt quae gignuntur in aquis et vesci licitum est
omne quod habet pinnulas et squamas
tam in mari quam in fluminibus et stagnis comedetis
quicquid autem pinnulas et squamas non habet
eorum quae in aquis moventur et vivunt
abominabile vobis
et execrandum erit
carnes eorum non comedetis et morticina vitabitis
cuncta quae non habent pinnulas et squamas in aquis polluta erunt
haec sunt quae de avibus comedere non debetis
et vitanda sunt vobis
aquilam et grypem et alietum
milvum ac vulturem iuxta genus suum
et omne corvini generis in similitudinem suam
strutionem et noctuam et larum et accipitrem iuxta genus suum
bubonem et mergulum et ibin
cycnum et onocrotalum et porphirionem
erodionem et charadrion iuxta genus suum
opupam quoque et vespertilionem
omne de volucribus quod graditur super quattuor pedes
abominabile erit vobis
quicquid autem ambulat quidem super quattuor pedes
sed habet longiora retro crura per quae salit super terram
comedere debetis
ut est brucus in genere suo
et attacus atque ophiomachus ac lucusta
singula iuxta genus suum
quicquid autem ex volucribus quattuor tantum habet pedes
execrabile erit vobis
et quicumque morticina eorum tetigerit polluetur
et erit inmundus usque ad vesperum
et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum
lavabit vestimenta sua
et inmundus erit usque ad solis occasum
omne animal quod habet quidem ungulam
sed non dividit eam nec ruminat inmundum erit
et quicquid tetigerit illud contaminabitur
quod ambulat super manus ex cunctis animantibus quae incedunt
quadrupedia inmundum erit
qui tetigerit morticina eorum polluetur usque ad vesperum
et qui portaverit huiuscemodi cadavera lavabit vestimenta sua
et inmundus erit usque ad vesperum
quia omnia haec inmunda sunt vobis
hoc quoque inter polluta reputabitur
de his quae moventur in terra
mustela et mus et corcodillus singula iuxta genus suum
migale et cameleon et stelio ac lacerta et talpa
omnia haec inmunda sunt
qui tetigerit morticina eorum inmundus erit usque ad vesperum
et super quod ceciderit quicquam de morticinis eorum polluetur
tam vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia
et in quocumque fit opus
tinguentur aqua et polluta erunt usque ad vesperum
et sic postea mundabuntur
vas autem fictile in quo horum quicquam intro ceciderit
polluetur
et idcirco frangendum est
omnis cibus quem comeditis
si fusa fuerit super eum aqua inmundus erit
et omne liquens quod bibitur de universo vase inmundum erit
et quicquid de morticinis istiusmodi
ceciderit super illud inmundum erit
sive clibani sive cytropodes destruentur et inmundi erunt
fontes vero et cisternae et omnis aquarum congregatio munda erit
qui morticinum eorum tetigerit polluetur
si ceciderint super sementem non polluent eam
sin autem quispiam aqua sementem perfuderit
et postea morticinis tacta fuerit ilico polluetur
si mortuum fuerit animal quod licet vobis comedere
qui cadaver eius tetigerit inmundus erit usque ad vesperum
et qui comederit ex eo quippiam sive portaverit
lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum
omne quod reptat super terram abominabile erit
nec adsumetur in cibum
quicquid super pectus quadrupes graditur
et multos habet pedes sive per humum trahitur
non comedetis quia abominabile est
nolite contaminare animas vestras
nec tangatis quicquam eorum ne inmundi sitis
ego enim sum Dominus Deus vester
sancti estote quoniam et ego sanctus sum
ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram
ego sum Dominus qui eduxi vos de terra Aegypti
ut essem vobis in Deum
sancti eritis quia et ego sanctus sum
ista est lex animantium et volucrum et omnis animae
viventis
quae movetur in aqua et reptat in terra
ut differentias noveritis mundi et inmundi
et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis